PYRITES Lapis

PYRITES Lapis
PYRITES Lapis
fulvus est, tenerique se vehementius non permittit: ac, si quando artiori manu premitur, digitos adurit, Solin. c. 37. hinc πυρῖτις, quod digitos adurat. Sed Pyritis gemma est, Pyrites, Graece πυρίτης, lapis; quemadmodum aetites gemma est, quae aquilae colorem praesert, aetites autem lapis, qui in nido aquilarum reperitur. Hinc Plinius, Pyritis nigra quidem, sed attritu digitos adurit. Vocârunt autem Graeci Πυρομάχον, item πυρίτην, molarem lapidem, non quod ignem faciat percussus, sed quod igni resistat nec eô solvatur facileque rumpatur. Cuiusmodi lapides focis hodie substernimus, eosdemque caminis applicamus, quia igne minime domantur, nec dissiliunt aut crepitant: magna tamen ignis vidomiti in fornacibus liquescunt, ut omnes alii lapides solent, marmore exceptô, vide Plin. l. 36. c. 19. Sed est alius, apud eund. Pyrites, similitudine aeris, de quo Dioscorides, Πυρίτης εἶδός ἐςτι λίθου, ἀφ᾿ οὗ χαλκὸς μεταλλεύεται, ληπτέον μέν τοι τὸν χαλκοειδῆ, Pyrites species est lapidis, ex quo aes conficitur. sumendus autem qui aerei coloris est. Quô forte utuntur hodie ad ignem eliciendum, in machinis sclopetariis, Vulgo Marcassita. Addit Plinius, pyritarum etiam aliqui unum genus faciunt, plurimum habent ignis, quos vivos appellamus. Hi sunt vulgares igniarii lapides, quos insima Latinitas focares dixit, quam vocem vide. Subicit idem, Hi exploratoribus castrorum maxime necessarii, qui. clavô vel alterô lapide percussi, scintillas edunt, quae exceptae sulpur atis aut fungis aridis vel foliis dictô citius ignem praebent. E quo lapide igniaria fiunt, quae fusilia dicuntur vulgo. Ex silicum autem genere is est et ignifer Latinis dictus. Incertus Auctor de lapidibus final. Lapis albus silicineus, si peralbus fuerit, Galliensis nuncupatur: si mictam venam babuerit, ignifer nomen habet. Notum illud.
Et silicis venis abstrusum extunderet ignem.
A quibus omnibus Pyritarum lapidum generibus diversus est ille Pyrites lapis, quem inter gemmas recenset Plinius, qui sic dictus est, quod attritus vehementius digitos adureret, ut vidimus. Niger is est, unde furvus apud Solinum potius legendum quam fulvus. Quem tamen sequutus Isidorus, Pyritemque lapidem similiter cum Pyriti gemma confundens, Pyrites, in quit, Persicus lapis, fulvus, aeris simulans qualitatem, cui plurimus ignis, siquidem facile scintillas emittit. Hic tenentis manum, si vehementius prematur, adurit. Vide Salmas. ad Solon. passim, inprimis p. 717. et 718.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Lapis-Lazuli — Un bloc de lapis poli …   Wikipédia en Français

  • Lapis lazuli — Un bloc de lapis poli …   Wikipédia en Français

  • Lapis-lazuli — Cet article concerne la roche. Pour le pigment, voir lapis lazuli (couleur). Un morceau de lapis poli Le lapis lazuli est une roche métamorphique, contenant …   Wikipédia en Français

  • lapis lazuli — noun Etymology: Middle English, from Medieval Latin, from Latin lapis + Medieval Latin lazuli, genitive of lazulum lapis lazuli, from Arabic lāzaward more at azure Date: 15th century a semiprecious stone that is usually rich azure blue and is… …   New Collegiate Dictionary

  • FOCARIS Lapis — vox infimae Latinitatis, est πυρεῖον, πυρέκβολος λίθος, lapis igniarius, pyrites Plin. l. 36. c. 19. Pyritarum etiamnum aliqui genus unum saciunt, plurimum habens ignis, quos vivos appellamus, et ponderosissim sunt. Hi exploratoribus castrorum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MOLARIS Lapis — quem Graeci μυλίαν et μυλίτην vocant, culque plurimus inest ignis, ut habet Plin. l. 36. c. 19. Graecis quoque πυρομάχος dicitur et πυρίτης Sic enim dictus, non quod ignem faciat percussus, sed quod igni resistat; nec enim igni solvitur, nec… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PYROMACHUS Lapis — Graece Πυρομάχος, Vide supra in voce Pyrites …   Hofmann J. Lexicon universale

  • METALLA — I. METALLA Sardiniae oppid. apud Antonin. inter Nespolim, et Sulchos. Civita de Glesie Cluverio. II. METALLA sub Imperatorib. Gentilibus, habitacula piorum fuêre: Clemens enim Episcopus Romanus et Martyr Chersonesum deputatus, 2000. Christianorum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Precious Stones in the Bible —     Precious Stones in the Bible     † Catholic Encyclopedia ► Precious Stones in the Bible     Precious stones are stones remarkable for their colour, brilliancy, or rarity. Such stones have at all times been held in high esteem everywhere,… …   Catholic encyclopedia

  • Outremer véritable —   Composantes RVB (r, v, b) (38, 97, 156) Triplet hexa. 26619C CMJN (c, m …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”